Anglican

Remarriage Be Not Permitted After Adultery.

Uxore Dimissa
Propter Fornicatio-
nem aliam non licet superin-
ducere.
Tertia Thesis
Ioannis Howsoni In-
ceptoris in Sacra Theologia, propo-
sita & disputata in Vesperijs
Oxonij. 1602.
Oxoniae,
Excudebat Josephus Barnesius.
An. Dom. 1602.

Non me latet quam insenso & inimico animo scolasticas disputationes hodierno die ingrediantur Theologi :  non sum nescius ipsam aliquando pietatis propositionem in transgressionis vitium verti  ( quod Gregorius magnus conquestus est )  dum intentionem bonam nequaquam locutio cauta & cogitata subsequitur :  video multos sumpsisse quod accusarent, non invenisse quod refellerent :  conqueror multa graviter & serio exagitata, quae a nemine positata aut cogitata, ex consequentibus emergere volunt :  doleo optima a fortibus dici, quae infirmi idcirco diiudicant quia ignorant :  deploro insitam quorundam a natura, aut certe voluntarie assumptam cordis superbiam, quam πληροφορίαν, & certitudinem in doctrina vocant, qua plerunque evenit vt in sententia illa, quam privatim conceperint, & in scripturas intulerint, pro suo libitu rigidi atque immoti consistant :  denique non possum illos non execrari, qui morem illum antiquum referunt Elihu cum lobo disputantis, qui  ( vt Gregorio placet )  dum cum austeritate studuit increpare quae dicta sunt, mentiens addit quae dicta non sunt.

Moral. lib. 5. c. 9.
Moral. 23. c. 16.

Mihi quidem in animo non est,  ( absit enim vt in quo alios dijudicem, me ipsum condemnem )  in cuiusquam contumeliam rem controversam, & plenam dissensionis inter doctissimos, minus candide tractare et contemplari ;  aut veritatis inquisitionem, in maledictionis culpam detorquere ;  aut sumere mihi quem accusem aut refellam ;  sed positam a Patribus doctrinam, ab Ecclesia confirmatam, a neotericis non sine probabili fortassis rationum specie reprobatam, dilucidius, vnico auxiliari adducto argumento ex ipsis scripturis explicare.

Quod si παράδοξον, & praeter opinionem communem receptum vobis esse videbitur, non eo nomine reijciendum aut aspernandum est :  non enim adhibetur ad novum aliquod dogma importandum, aut nascentem opinionem confirmandam, sed acri potius iudicio perpendendum est, quod subdifficilem quaestionem, & iam diu inter doctissimos exagitatam, si verum sit, persolvet, sin minus, partes quas tueor, nec debilitabit nec affliget :  suis, & antiquis viribus se sustentabit haec thesis, & quaecunque contraria & adversantia tela facile repellet, & fugabit.

Quapropter duas priores quaestiones tanquam minus controversas  ( sicco, quod aiunt pede )  praeteribo, & totum id quod concessum erit temporis, in vltima discutienda consumam ;  praesertim cum ea si probe fuerit cognita & perspecta, magno futura sit & ecclesiae & reip :  emolumento.

Principio, cum deus Adamo, quem solum vivere non oportebat, vxorem fabricaret, quo maiore inter se charitatis & amoris vinculo colligarentur, vxorem nec e nihilo, nec e terra, nec ex aliquo simplici elemento, aut alio composito corpore formabat, sed eam conflabat ex Adamo solo, vt sic esset os ex ossibus, & caro ex carne eius, illique tam tenaciter adhaereret, quam ipsi prius illud os inheserat ;  praesertim cum is, qui primum ex vno duos composuerat, iam rursus duos in vnum confecerit.

Hoc autem matrimonij vinculum, haec consociatio, non Adamum tantum devinxit, verum ad omnes illius posteros etiam pertinuit ;  & in ius naturale statim pervasit, cum apud singulos obtineret, non vt aliquid constitutione humana impositum, sed vt quiddam naturae instinctum, edoctum :  hinc vero est quod in lege Mosaica non necesse fuit singulare aliquod mandatum praecipi, cum lex & conditio ipsius naturae hoc vinculum firmum esse & insolubile prius impresserat & inculcarat.

Verum enimuero cum Moses ab hac communi lege naturae, propter duritiam cordium, Iudaeis dispensationem indulserat, vt illis liceret,  ( etiam reclamante matrimonij vinculo, simpliciter, & intime in sua natura insolubili, )  quodam in casu vxores dimittere, & alias superinducere, hinc tandem varijs concupiscentijs obscurata lege naturae, suborta est dubitatio, vtrum hoc vinculum esset solubile necne? & vtrum haec dispensatio esset tantum toleratio quaedam Judaeis peculiariter & vnice concessa, an potius lex naturae apud omnes insita & innata?

Quam quidem litem componendam Scribae & Pharisaei Servatori nostro proponebant, non tam proficiendi spe, quam ipsum tentandi libidine, qui ipse Matthaei 19. explicate definit & determinat divortium esse dispensationem Judaeis propter eorum infirmirates permissa, cum tamen primitus sic non esset in lege naturae, quae ijsdem terminis & cancellis, quibus ipsa natura, circumscribi debet :  hac enim vir adhaereat vxori :  & sint duo in carne vna :  & sint non duo, sed vna caro :  & deus conjunxit, & homo separare non debet :  separationem igitur inducere, & ducere aliam, simpliciter nulla interposita conditione adulterium nuncupat :  legem ipsam naturae, non expressam satis, sed Judaicis erroribus implicitam & involuntam apud Marcum & Lucam explicans, Quicunque dimiserit vxorem suam, & aliam duxerit, adulterium committit super eam, & si vxor dimiserit virum, & alij nupserit maechatur.

Marc. 10. vers. 11. Luc. 16. verse 18.

Hanc porro legem divinam, ad quam non docti, sed facti & efformati sumus, & quam etiam servator noster ita demum redintegravit, & corroboravit, Apostolus Paulus eadem prorsus ratione Corinthijs innuit & iniungit sub nomine & forma legis, quam quidem legem, naturalem & nobis medullitus insculptam necesse est vt judicemus :  Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit, quod si dormivit vir eius, liberata est a lege, cui autem vult nubat in domino.  Proinde hanc legem idem Apostolus ad Romanos 7. legem viri nominat, quae mulierem astringit & obligat non solum quamdiu vna cum viro voluntate & animo conspirat, verum etiam quamdiu spiritum ipsum & vitam ducit.  Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est lege, si autem mortuus fuerit vir eius, soluta est a lege viri :  quae verba Apostoli toties repetita, toties inculcata, vera sunt, viva sunt, sana sunt, plana sunt, vt inquit Augustinus.

1. Cor. 7. 39. Aug. de adul. con. lib. 2. ca, 4.

Veruntamen lis quaedam & disceptatio pendet adhuc inter recentiores Theologos, vtrum haec dispensatio Judaeis concessa, obtineret in omnibus omnino causis, an in adulterio tantum.

Sunt qui existimant adulterium in natura sua sic quasi ex diametro opponi bono matrimonij, vt ex eo, iure naturae, substantia matrimonij & vinculum foret actu solutum, & non tantum solubile ex poena mortis :  & sic volunt cum ante legem Mosis lege naturae, tum in lege Mosis lege scripta, tum post illam abrogatam lege gratiae & Evangelij, potuisse & posse hominem propter adulterium vxorem dimittere, & aliam ducere :  & arbitrantur praeterea, per indulgentiam Mosis, Iudaeis licuisse illud idem praestare, κατὰ πᾶσαν ἀιπάν id est quacunque de causa.

Quod sane eorum fundamentum, ex communi quodam errore conflatum, cum & multis imposuerit, & pro veritate diuitius invaluerit, quid mirum si multi doci & illustres viri, ad stipitem hunc offenderint, iudicantes vinculum hoc per adulterium dissolui posse, & proinde iustum & aequum esse aliam superinducere, cum priores nuptiae disrumpantur, & excindantur.

Alij autem sunt, qui opinantur adulterium, actum quidem & vsum matrimonij impedire, & corrumpere ;  nexum vero matrimonij fuisse, & esse insolubilem, tum in lege naturae, tum in lege Evangelica, nisi in morte coniugis, aut communi per legem naturae, aut violenta per legem adulterij, vbi illa lex obtineret :  & arbitrantur dispensationem illam concessam Judaeis propter cordium duritiam, qua liceret ijs vxores dimittere, & alias superinducere, in causa adulterij tantum fuisse, quae etiam dispensatio per adventum Christi sublata foret, & antiquata ;  & idcirco iam nullo modo licere vxorem dimittere, & ea vivente aliam ducere.

Huiusmodi autem argumento nituntur ;  Divortium quod concedebatur Iudaeis propter duritiam cordium,  ( ut videlicet uxores dimitterent & alias ducerent )  sublatum est per adventum Christi ;  Sed illud divortium fuit solum propter adulterium ;  Ergo Divortium propter adulterium sublatum est per adventum Christi, & proinde iam non licet, ne propter adulterium quidem uxores dimittere & alias ducere.

Maior nostra propositio vel luce meridiana clarior existit, nempe dispensationem hanc Judaeis solum fuisse propriam & germanam, & eam porro, vna cum reliquis Mosaicis dispensationibus adventu Christi labefactatam & fractam funditus concidisse.

Verum in minore aliqua difficultas subesse iudicetur, cum ea quamplurimis forsan paradoxon, & praeter opinionem omnium inducta videatur :  Quod scilicet divortium Iudaeis permissum fuerit in adulterio :  Quam quidem propositionem dum ex sacris literis confirmavero, vos oro & obtestor, vt mihi oram solventi bene ominari velitis, & solitam vestram benevolentiam & attentionem concedere, sublato omni opinionis prius susceptae, & a quibusdam non sine aliqua veritatis specie & similitudine defensitatae, praeiudicio.

Vis enim & veritas huius doctrinae, nec ex auctoritate humana exprimitur, nec e patribus ecclesiae primitivae, nec ex aliquo subnovitio scriptore ducitur, sed ex ipsissima litera legis, Deuteronomij 24. decerpitur, vbi dispensatio ista Judaeis indulta est :  illic enim sic scriptum reperiemus :  si acceperit homo uxorem, & habuerit eam, & non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudij, & quae sequuntur.

Vbi ex litera legis, necesse est vt intelligatur vel adulterium, vel impudicitia aliqua carnalis, esse causa divortij.  Dubitari enim non potest, quin Deus evidentem aliquam causam istius dispensationis proponeret, & illam nec vt individuum vagum, nec vt aliquid indeterminatum relinqueret, ne populus ex imperfectione legis, in aliquos errores & adulteria incideret, & culpam in legem & legislatorem conijceret.  Adulterium autem esse manifestam illam & unicam causam expressam in verbo legis, ex legis litera luculenter constat ;  neque vero expectandumest, vt ipsum verbum fornicationis, quo utitur Servator noster in Evangelio, reperiatur in litera legis Mosaicae, cum in Mose vix aut ne vix quidem vsurpetur ad corporalem aliquam labem & immunditiam denotandam, sed tantum ad spiritualem, id est idololatriam, vel falsam doctrinam significandam.  Hoc autem peccatum πορνείας explicat Moses per verba, nuditatis, foeditatis, turpitudinis, pollutionis, pravitatis, stultitiae, praevaricationis,, et similia.

Vtitur vero in hac lege verbo Hervath, quod nuditatem Hebraei vocant, ab Harah, quod significat nudare & discooperire ;  quae Hebraica locutio aut adulterium, aut carnalem impuritatem denotat ;  vt videre licet assim in scripturis, et in observationibus omnium interpretum.

Proinde Septuaginta legunt ὅτι ἕυρηκεν ἐν ἀυτῆ ἀσχιμον πραγμα, opus faedum, quo verbo Apostolus Paulus vtitur ad Romanos 1. vers. 27. ad spurcitiem et impudicitiam exprimendam, ἄρσενές ὲν ἂρσεσι τὴν ἀσχημοσύνην κατεργαζόμενοι :  similiter etiam 1. ad Corinth. ca. 12. ver. 23. Inhonesta nostra honestatem abundantiorem habent, τὰ ἀσχήμονα ἡμῶν ἐυσχημοσύνην περιστοτέραν ἔχει :  eadem insuper phrasis eodem plane sensu vsurpatur 1. ad Corinthios 7. Apocalipseos 16.

Castalion legit, cum aliquid in ea offenderit in honestum :  Interpretes ex Septuaginta, Quoniam invenit in ea rem faedam :  Vetus interpres, si non inuenerit gratiam propter aliquam faeditatem, id est, secundum glossam interlinearem propter peccatum quod cognoscit in ea :  Hoc autem vocabulo faediatis vetus interpres frequentius vtitur ad carnalem impuritatem denotandam, vt Geneseos 34. vers. 7. dicitur, Quod Sichem vi Dinam opporimendo faedam rem operatus esset in Israel ;  eadem etiam locutio vsurpatur 2. Samuelis 16. 21. & Levitici 15. 3. 18. vers. 19.

Tremelius vero & Iunius sic habent :  si deprehenderit in ea turpem rem aliquam, & ad marginem opponunt, nuditatem rei, pro Hebraismo :  vbi subindicant, quod haec vocabula turpitudinis & nuditatis inter se sensu conveniunt, cum idem verbum, quod hic rem turpem nuncupant, ijdem ipsi multoties nuditatem reddunt, vt, Lev. 18. Nuditatem nurus tuae ne retegito, nuditatem fratirae tuae ne retegito, quibus in locis per nuditatem carnalem immunditiam intellegunt, vt consentiens est omnium opinio.

Cum igitur in originali textu, Deuteronomij 24. & 2. dispensatio dimittendi vxorem, et aliam ducendi sit ob hanc solum causam, si invenerit in ea nuditatem rei ;   ( quod verbum significat eiusmodi immunditiem, quae sit adulterium, aut incestus, aut saltem impudicitia aliqua )  cum ἀσχημοσύνη, qua voce vtunentur Septuaginta, apud Paulum idem peccatum denotet :  denique cum faeditas, turpitudo, inhonestas  ( quae vocabula alij interpretes vsurpant )  eandem plane immunditiem nobis prae oculis ponant, hinc tandem colligimus literam Mosaicam, divortium et secundas nuptias proter adulterium solum apud Iudaeos instituisse.

Aut vt servator noster transfert πορνείαν. 1. illicitam venerem Mat. 5. & Mat. 19.

Veruntamen huic literae textus tam dilucidae, tam nativae, vt qui ad eam impingit, ad solem ipsum caligare et caecutire videatur, addo vlterius interpretationem Pauli Episcopi Burgensis, natu quidem et institutione Judaei, et in omni doctrina Rabbinorum excultissimi, fide tamen et conversione Christiani Episcopi.  Idem hic in suis additionibus super Lyram in Deuteronomij 24. concludit, quod nullo modo licebat Iudaeo secundum hanc legem repudiare vxorem, nisi propter eiusmodi turpitudinem quae fornicationem includit :  hanc quoque esse opinionem Hebraeorum, Absulensis fatetur.

Burgen. in addit ad Lyram; super Deut. 24.

Quemadmodum igitur Origenes Abulensis aetatis suae doctorum omnium primus et facile princeps, cum Esaiam Prophetam intepretaretur, minime dedecori sibi esse duxit ad Hebraeum quendam Rabbinum confugere, vt ab eo disceret, vbi olim vrbs Ariel fuisset, illiusque iudicium sequutus, ea revocarer quae antea scripserat :  sic etiam pari ratione nobis nec indignum, nec indecorum putemus, in sententiam huius conversi Iudaei, tanquam pedarij senatores, ire, & illius iudicio potius adhaerescere, quam aliorum opiniones mordicus tueri, qui alijs fortasse scientijs maxime et florent, et flouerunt :  praesertim cum vis et natura Hebraeae vocis sit dijudicanda, et dignoscenda lex, illi genti tantum accomodata.  Quamvis enim Origenes, inter Christianos peritissimus esset, et omni doctrinarum genere florentissimus, in Judaica tamen historia, Hebraeo in re sua versatissimo, et maxime exercitato cedere voluit, quem omnibus alijs in disciplinis, multis  ( quod aiunt )  parasangis longe anteibat.

Verum missam facio horum autoritatem, quamvis magni apud me ponderis et momenti :  et nihil hinc accipiam, nihil sumam ad meas partes corroborandas, si robur & firmitatem sententiae meae, Servatoris nostri testimonio planius & apertius non confirmavero.  Cum enim, Matthaei. 5. contenderet Servator noster populo Iudaico persuadere, vt mandatis legis Mosaicae, debita observantia, iustoque obsequio obediret & obtemperaret, verum intellectum ipsorum declarando, & errores Judaeorum circa legem ortos excludendo :  interpretabatur sex leges, tres negativas, legem nimirum homicidij, adulterij, iurisiurandi & periurij :  & tres affirmativas, legem scilicet repudij, talionis, vel vindictae, & charitatis ;  in quibus omnibus stauratorem, vt de eo idem sentiunt ad vnum omnes fere & veteres, & novi interpretes.  Nam etsi videatur aliqua addere, tamen non sunt vere addita, cum in ipso mandato vt implicita & consequentia contineantur ;  sed ponuntur potius per viam declarationis propter imperitos, a Scribis & Pharisaeis non fideliter instructos.

Proinde in tribus negativis legibus, videlicet Non occides, Non concupisces, Non peierabis, habebant Judaei veram literam ipsius legis, verumque sensum, sed non plenum ;  & id quod iustum & aequum fuit sentiebant, verum aliquid tamen amplius, quam isi cogitabant, aut suspicabantur, ab ipsis desiderabatur.  Existimabant enim adulterium esse prohibitum, & in hoc recte censebant ;  at vero effraenatam & luxuriantem concupiscentiam esse comprimendam & coercendam non intelligebant ;  & in eo misere devibant :  noverunt quidem, sibi homicidio fuisse interdictum, & in hoc, rem  ( quod aiunt )  acu tangebant :  percussionem tamen, vulnerationem, iracundiam, & violentum mentis impetum aeque esse prohibitum non agnoscebant, & in eo, toto  ( quod dicitur )  caelo aberrabant.  At vero in affirmatiuis mandatis & a litera, & proinde a sensu ipsius legis penitus erant aversi & alieni, eo quod opinabantur legem Mosaicam omni in causa divortium & secundas nuptias admittere ;  & similiter in reliquis.

Hos igitur errores, vel potius traditiones Pharisaicas, Servator noster in melius format & effingit ;  & quamvis apud populum Judaicum altissimis erant desixi radicibus, eos amen funditus evellit, & extirpat, cum sic sensum & mentem Mosaicae legis eruit & explicat ;  vbi dictum erat antiquis Non occides, vt vim, pondus, ac mensuram istius legis populo ante oculos proponeret, inquit, Ego dico vobis quod dictum est etiam antiquis, & lege Mosis sancitum & confirmatum, Quod omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicij, & quae sequuntur :  & vbi dictum erat antiquis Non maechaberis, vt abditum & latentem sensum istius legis evolueret, & enodaret, inquit, Ego autem dico vobis, quod dictum est etiam antiquis, & lege Mosis pariter ratum & stabilitum, Quod omnis qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, is maechatus est eam in corde suo :  denique vbi dictu erat, Quicunque dimiserit uxorem suam det ei libellum repudij, vt vim & energiam istius pariter legis explicaret, inquit, Ego dico vobis quod dictum est etiam antiquis, & lege Mosis praescriptum & impositum, Quod omnis qui dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam maechari, & qui dimissam duxerit, adulterat.

Hinc autem singulare quiddam, & id quod observatu dignissimum est percipere possumus.  Cum enim Servator noster exhibet populo & proponit legem, in qua non iuxta literam, sed iuxta solummodo sensum errabant Iudaei & deviabant, vtitur hac phrasi, quasi prooemij in loco, Dictum est antiquis, id est dictum est parentibus vestris antiquitus, in prima nempe creatione & institutione legis, Non occides, Non concupisces, non peierabis, & ita revera eorum maioribus antiquitus in prima promulgatione legis dictum fuit :  cum vero exterminat quasi, & exturbat phantasmata quaedam, aut traditiones Pharisaicas, quas Scribae & Pharisaei, instar sancitae legis avidius amplexabantur, cum in legis ipsa litera & natura nihil esset minus, in illis locis non dicit, Dictum est antiquis,  ( tanquam illud esset aliquid prolatum a Mose parentibus ipsorum )  sed tantum inquit, Dictum est, nempe per Scribas & Pharisaeos vt videre est in tribus affirmativis legibus :  nam putabant Iudaei legem illam Deut. 19. Oculum pro oculo, dentem pro dente, ad populum & priuatum quemque pertinere, quae solum ad magistratum spectabat :  putabant etiam legem illam Lev. 19. Diliges proximum tuum, insinuare, & odio habebis inimicum :  cum lex nihil huiusmodi praecipiebat :  denique putabant legem illam repudij, Deut. 24. huiusmodi esse,vt quicunque vellet, dimitteret vxorem, modo daret illi libellum repudij, cum lex illa repudium ad fornicationem solam restringebat :  vnde Servator noster explicans legem, ait, Ego dico vobis, quod per legem Mosis  ( non est. n. ille legislator sed interpres )  Quicunque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam maechari, & qui dimissam duxerit, adulterat :  & id circo in prooemio ad has tres leges non ait Dictum est antiquis, id est, parentibus vestris per Mosem, Oculum pro oculo, dentem pro dente :  diliges proxima, & odio habebis inimicum :  & quicunque velit dimittere uxorem, det ei libellum repudij, & satis erit :  sed ait solummodo Dictum est, non antiquis per Mosem, sed vobis per Scribas & Pharisaeos ;  vt intelligamus haec esse potius inventa & traditiones Pharisaeorum & Scribarum, quam leges aliquas per Mosem antiquitus stabilias.

Quapropter nisi Servator noster interpretatus fuerit quinque leges, & sextam de novo praescripserit, id quod vix verisimile est :  & nisi primae & postremae leges fuerint Mosis explicationes, & in medio fuerit nova quaedam lex eo temporis puncto sancita, id quod mihi incredibile videtur :  postremo, nisi hoc ipsum  ( Ego dico vobis )  in quinque legibus referatur ad Mosem, et in sexta lege recidat in Christum, id quod  ( vt mea fert opinio )  ab omni prorsus ratione abhorret :  certum profecto et definitum est, iudice et interprete Christo, dispensationem illam divortij, lege Mosaica in adulterio tantum praevaluisse.

Hic autem est  ( Auditores )  quod vos etiam atque etiam obtester, vt de hac scriptura saepe et multum cogitetis, et eam diligenti, quod aiunt, trutina ponderetis :  estote quaeso iusti et aequi rerum veborumque aestimatres et ne sinite vosmetipsos in re tam gravi et tam perspicua diuitius labi, errare, decipi :  vobis indignum iudicato te aliorum sententia quasi torrente rapi, & opinionis alienae quasi vento circumferri.

Praeterea possum hic testimonio Servatoris nostri, Mat. 19. confirmare divortium a Mose esse institutum adulterij tantum in causa :  quod dum fecero, peto a vobis, vt attenti et benevoli, sicut estis, esse velitis :  cupio enim omnia ad hunc locum tanquam ad Lydium lapidem examinari, qui fortasse vobis videatur meam sententiam vel maxime impugnare.  Certe quidem libere agnosco et confiteor, hunc locum, ex omnibus scripturae locis esse maxime proprium & accomodatum ad hanc qauestionem definiendam, quippe quod in eo haec ipsa quaestio planius proponitur, Si liceat Iudaeis uxores dimittere quacunque de causa.  Quo in loco observetis velim, primum quaestionem ipsam, deinde Servatoris nostri responsum.

Quod ad primum spectat, dicitur, Accesserunt ad eum Pharisaei tentationes illum, vbi autem istiusmodi phrasis vsurpatur, eum cum dilemmate quodam et Crocodilino argumento adoriuntur, sibijspis plane persuadentes, quicquid is responderit, se tamen nacturos esse quod calumnientur.  Illi igitur cornutam hanc & implicatam movent qaestionem, nimirum, si liceat vxorem dimittere quacunque de causa :  si autem dixisset negative, non licere, accusassent eum tanquam Mosi contrarium & repugnantem :  si vero respondisset affirmative licere, tum sane insimullassent eum quasi violatorem legis naturae, & expugnatorem institutionis matrimonij, eiusque doctrinam arguissent vt imperfectam, & ad omnes nefarias libidines viam egregie praemunientem.

Quo igitur Servator noster, in hoc quasi Isthmo constitutus, vtrumque cornu tortuosae & spinosae huius argumentationis effugeret, respondet quidem, verum nec negando legem Dei & naturae in prima institutione ;  nec legem Mosis violando in dispensatione Judaeis prius exhibita, sed potius asserendo non omnino licere quoad primam institutionem ;  Non legistis inquit, quia qui creavit hominem ab initio masculum & faeminam creavit eos, & dixit, propter hoc dimittet homo patrem & matrem, & adhaerebit uxori suae, &erunt duo in carne una, itaque iam non sunt duo, sed una caro :  quod ergo Deus coniunxit homo non separet.

Deinde cum illum altero cornu premere cornarentur, & contentius elaborarent, legemque Mosaicam praedicarent, dicentes, Cur ergo Moses praecepit dare libellum repudij & dimittere, videlicet quacunque de causa  ( in eo enim totius quaestionis quasi cardo versabatur :  )  si hic respondisset minuendo authoritatem Mosis, & illius legem penitus abrogando, captus fuisset illico, & eorum laqueis irretitus sicque eum vel magistratui tradidissent, vel ipsi eum lapidibus oppressissent :  proinde ille legem Mosaicam vel maxime approbat, & dispensationem illam liberrime agnoscit, eo quod edicit, propter duritiem cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras quod tamen non fuit sic ab initio :  nec in lege naturae, nec in institutione matrimonij ;  vos tamen legem illam male & perperam intelligitis, dum sic estis animati, quasi permiserat ille dimittere vxores vestras quacunque de causa :  permisit quidem dimittere vxores, sed non quacunque de causa, Dico enim vobis, quia quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem & aliam duxerit, maechatur, & qui dimissam duxerit maechatur ;  Ego dico vobis, non id quod ipse iam primum constitui, sed id, quod Moses multis abhinc saeculis parentibus vestris promulgavit ;  tota enim quaestio in mente ac sententia Mosis indaganda & exploranda versabatur.

Quinimo committitur hic fallacia secundum plures interrogationes.  Primo enim interrogant Christum an liceat uxorem dimittere quacunque de causa, deinde, an non mandavit Moses dare libellum repudij &c. quasi inde sequeretur, si Moses mandavit dare libellum repudij & dimittere, ergo licet dimittere quacunque de causa :  fieri autem nec commode, nec omnino potest, vt duae quaestiones quas haec posterior potestate continet, vna simplici vel negatione, vel affirmatione determinentur :  idcirco vt fallaciam hanc evitaret & excuteret, aliam viam ingreditur, & duplicem institui responsionem ;  vnam quidem affirmativam, Moses permisit dare libellim repudii, alteram vero negativam, Moses non permisit dare libe llum repudij, & vxores dimittere quacunque de causa :  nam ego dico vobis, quod lege Mosis hoc statutum est & definitum, Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem & aliam duxerit, maechatur, & qui dimissam duxerit, maechatur.

Quamvis autem haec interpretatio illis fortasse nova & inusitata videatur, qui in hac quaestione multum & diu desudarunt, mihi tamen plane persuadeo, quod et illi ijdem confitebuntur, cum cognoverint et perspexerint omnes quae occurrunt circumstantias, hanc interpretationem scripturae illi maxime convenire ;  praesertim si penitius exploraverint quantas perturbationes, et quam frequentes tragoedias, cum apud veteres tum novos scriptores, hic locus vl male, vel non omnino intellectus excitaverit, tam in ijs qui post divortium nuptias introduxerunt, quam in ijs qui secundis nuptijs vel pugnacissime restiterunt.

Simplex vero & aperta huius interpretationis veritas hinc vel maxime elucet, quod & ij qui nobis alium sensum obtrudunt, et existimant Servatorem nostrum legem Evangelicam instituere, et dispensationem Mosaicam prorsus improbare, coguntur & impelluntur illius sensum huc & illuc diversimode torquere & flectere, & ad varias nescio quas mutationes confugere :  dum alij hunc locum mutilant & luxant, alij addunt aut detrahunt :  alij elutius quam par est excolunt, vt eum misere terendo aliquid novi exprimant :  omnes id obnixe contendunt, vt vnice statuant, quod ad ipsorum palatum maxime sapit :  in quo nudam hanc & dilucidam interpretationem eludunt, & perspicuitate huius loci inconsultius abutuntur :  ex hac porro multiplici & infinita opinionum varietate, intelligere possumus eos extra chorum, quod aiunt, saltasse, in hoc loco enodando & enucleando, et in errores incidisse, et coniectura aberrasse, cum veritas sit vnica, simplex, et expedita, error autem multiplex, et varijs involucris quasi velis obductus.

Caietanus enim et deinde Beza, licet in quaestione hac diversum sentiant, in hoc tamen conveniunt, quod vltimae parti huius sententiae adijciunt, Nisi causa fornicationis.  Ego dico vobis quicunque dimiserit uxorem suam nisi causa fornicationis, & aliam duxerit, maechatur, & qui dimissam duxerit,  ( nisi ob causam fornicationis, )  maechatur.

Cajetanus. Beza.

Lyranus arbitratur literam huius loci deficere, & interponendum ac inserendum putat verbum, peccat :  Quicunque dimiserit uxorem suam nisi ob fornicationem, peccat, & legem matrimonij violat & infringit.

Lyranus.

Quidam alij suspicantur illa verba, Nisi causa fornicationis, in textum irrepsisse, et in quibusdam exemplaribus non inveniri.

Augustinus.

Durandus, 4. dist. 35. quaest. 2. affirmat Christum loqui praesupposita lege veteri quae iubebat adulteros occidi ;  & hac lege servat a lcebat in causa fornicationis uxorem dimittere, & aliam ducere, dimirum, quia propter adulterae supplicium extremum, dirimebatur vinculum coniugij.  Non animadvertit ille, quod potuit multis modis impediri & procrastinari mors adulterae, vel quia fugeret in aliam regionem :  vel quia non posset duobus testibus probati et propalari adulterium, etiamsi viro cognitum esset & exploratum :  deinde interficere vxorem non est eam dimittere, nec recte possit dici alia duci priore dimissa, cum prior non viuit, sed vitam cum morte commutavit.

Durandus.

Assertit Tertullianus, libro. 4. in Marcionem, Christum conditionaliter hic instituisse diuortij prohibitionem, si ideo quis dimittet vxorem vt aliam ducat.

Tertullianus.

Bellarminus multa phantasmata, & insomnia nescio quae excogitat, quorum ne vestigia quidem in textu expressa vel adumbrata reperiantur ;  & quamvis ipse sentit, quam sint ea ad suas partes corroborandas perexigua et plane nulla munimenta, tamen ne oburescere videatur, speciem aliquam probabilitatis excogitat, qua scilicet persuadeat, verba illa, Nisi ob causam fornicationis non redundare, si non licet dimittere ob fornicationem, & aliam ducere.  Fingit enim Pharisaeos venisse eo animo & consilio, quo Christium tentarent, et in sermonibus irretirent, quia iam auderant eum in monte quaaedam disseruisse contra libellum repudij, a Mose in lege concessum,  ( quod figmentum est et vanitas, nullis fulta adminiculis, nullis nixa vel saltem vmbris rationum. )  & cum videret Christus auditores minus dociles, vel ineptos potius ad tanta mysteria percipienda, respondet  ( inquit )  ad interrogata praecise, verum an lceat dimittere fornicariam quoad vinculum, et aliam ducere, hoc aperte dicere noluit, quia id altius erat quam ab ijs concipi aut cogitari posset :  quam tamen opinionem ipse volens nolens refellit, asserens ex ijs quae Dominus dixerat de prima origine instituti matrimonij, facile hoc etiam intelligi posse ;  quaerit igitur latebras & diverticula, tantas tamen in angustias coarctatur, vt nullo fuco, nullo artificio suam occulat in hac interpretatione jeiunitatem.

Bellarminus.

Alij, qui nolunt vllam particulam huius sententiae obliterari aut expungi, ne sic tota esset manca et mutilata, affirmant hoc ipsum, Nisi causa fornicationis, quod habetur apud Matthaeum, debere addi 10. Mar. et 16. Lucae. Omnis qui dimittit uxorem suam, & aliam duxerit, maechatur, & qui dimissam a viro ducit, maechatur :  aliter enim  ( inquiunt )  illi Euangelistae inter sese pugnarent.  Ista enim contradicentia sunt, omnis qui dimiserit maechatur, id quod affirmat Marcus :  et non omnis qui dimiserit maechatur, id quod ex sententia Matthaei colligitur.  Nam qui dimiserit causa fornicationis non maechatur :  verum si in sensu nostro accipiantur  ( nempe quod in Matthaeo sit expressa lex vel dispensatio Mosaica, in Marco vero et Luca lex divina prima in institutione )  tum optime possent sine vlla additione aut contradictione, reconciliari.

Praeterea sententia illa Mar. 10. vera est in sua ipsius natura, et non mutuatur verba aut interpretationem ex Matthaeo ;  quamvis enim Evangelistae omittunt interdum aliquid aut addunt, quod alij Evangelistae non omiserunt, aut non addiderunt :  nunquam tamen ita omittunt, vt exinde sententia reddatur falsa, si alios Evangelisas non consulamus.  Si ergo haec verba, nisi causa fornicationis addenda sint necessario ad alios Evangelistas, certe Marcus & Lucas quam plurimos in errores varios deduxissent, quibus sua ipsorum Evangelia tradidissent, nisi eos ad alia Evangelia tanquam ad commentarios remisissent.

Certe quidem quando Marcus Romae scripsit Evangelium ex praedicatione Petri acceptum, non remisit Romanos ad Evangelium Matthaei tanquam ad commentarium, imo si tum Romae Mtthaei Evangelium in manibus fidelium fuisset, credibile est Marcum scripturum non fuisse.  Non enim scripsit Marcus vt Matthaeo aliquid adderet, quod postea fecit Ioannes, sed tantum vt haberent Romani id scriptum memoriae gratia, quod sola voce Petrus Apostolus illis tradiderat ;  hanc enim causam referunt Irenaeus lib. 3. cap. 1. Eusebius lib. 2. historae ecclesiasticae, cap. 15. & Hieronymus in libro de viris illustribus.  Idem dicendum etiam de Luca, qui Evangelium scripsit ijs gentibus, quibs praedicaverat Paulus, & ad quas nondum pervenerant Matthaei vel Marci volumina.  Oportet igitur vera esse absolute quae Marcus & Lucas dicunt, neque a verbis Mtthaei dependere, nisi velimus deceptos fuisse eos qui sine Matthaeo Marcum & Lucam legebant.

Ire. lib. 3. 1. Eus. eccl. hist. li. 2. 15. Hier. de vi. illust.

Ad haec, Sanctus Augustinus opinatur hanc particulam Nisi sumi negative, non exceptive, & vult eam non exclusivam aliquam exceptionem significare, sed potius intentionem, & magis, quod aiunt, & minus includere, ita vt hic sit sensus istius exceptionis Nisi causa fornicationis, vt illi magis peccent qui sine causa fornicationis divortium contrahunt :  eos tamen vt adulterij reos arguit, qui propter causam fornicationis vxorem dimittunt, & aliam ducunt.

Iansenius vult illam exceptionem, Nisi ob fornicationem, non referendam esse ad totam orationem, sed tantum ad parem praecedentem, vt non significetur licere ob fornicationem aliam ducere, sed licere tantum ob fornicationem vxorem dimittere, ita vt hic sit sensus :  Quicunque dimiserit vxorem suam, quod non licet nisi ob fornicationem, & aliam duxerit, moechatur.

Jam vero qui contrarias has & repugnantes inter se opiniones animo percurret, facile perspiciet quantos in labyrinthos illi inciderint, qui volunt hanc esse novam Christi legem, & non veterem Mosis dispensationem.  Nam cum nativus & germanus huius loci sensus sit quasi regia quaedam via, cui insistere sine casu vllo aut prolapsione possent, ab eo longe lateque exorbitare, & ad diverticlar quaedam & Maeandros divagari, est in certissimum periculum imminentis erroris, aut haereseos incurrere.

Etenim vt Augustinus perhibet, dum Socrates ipse omnia movet, asserit, destruit, quoniam non evidenter quod quaerebat apparuit, eius discipuli, quod cuique placuit, arripuerunt :  ac inde sumpserunt, & vbicunque visum est, ibi finem boni posuerunt :  simili plane ratione dum vnus aliquis in primitiva Ecclesia  ( Patrum quisquis fuit ille priorum )  male intelligit hanc phrasin, Ego dico vobis, esse potius correctionem quandam & emendationem legis Mosaicae, quam asseverationem aliquam aut explicationem illius, tota demum series subsequentium scriptorum cum diligentius animadverterant hunc textum communi huic receptae veritati adversari,  ( nimirum quod vinculum matrimonij esset monino, & id divinitus insolubile )  contentiosissime dimicarunt inter se, alij in sinistram nimis hunc locum flectentes, alij autem nimis in dextram intendentes, & alios etiam in varias opiniones distrahentes.  Ruere enim ipsi non possunt, nisi & alij etiam eodem labefactati casu simul concidant :  vnde fit, vt illi, inconsulto a veritate longius abhorrentes, quamplurimos itidem alios in multa absurda secum diduxerint, vt videre licet in ijs, qui eorum opinionibus se confidentius voverunt & consecrarunt.

Aug. de. civit. Dei. li. 8. cap. 3.

Qui enim hanc scripturam quoad literam legunt, & inde correctionem Mosaicae dispensationis, & novam Evangelicam legem expiscantur, in hoc tandem absurdum dilabuntur, vt quamvis vinculum fit solutum, & ambo liberi & immunes evadant, pars tamen nocens nullatenus aliam superinducere permittatur.

Qui vero hanc quasi Scyllam praevidentes, vltimae clausulae addunt, Nisi propter fornicationem, in aliam pariter Charybdin incidunt et impingunt ;  dum enim vtrisque nuptias concedunt & largiuntur, constituunt meliori in statu & coditione dimissam ob fornicationem, quae suum ad libitum & arbitrium denuo nubat, quam eam quae praeter suam culapm dimittitur, cum illi hac lege nuptiae secundae interdicantur.

Alij suspicantes idipsum, Ego dico vobis, Matt. 5.  ( quod proculdubio cum hoc consentit )  esse additionem Servatoris nostri ad legem, & non explicationem legis ;  aut existimant cum Waldensibus, & Pelagianis, Non omnino licere iurare, quia dictum est per novam legem, Ego dico vobis non iurare omnino ;  aut cum Anabaptistis non licere Christiano homini saecularem gerere magistratum, eo quod dictum est, Ego autem dico vobis non resistere malo :  aut denique cum Pollentio illud verbo Dei licere, quod tacitis eorum iudicijs, reipub :  optime constitutae vel maxime repugnat :  hoc autem est, post divortium propter adulterium, ad secudam nuptias se recipere.

Verum vt multa alia absurda quae ex hac interpretatione vberrime scaturiunt, sicco  ( quod aiunt, )  pede praeteream, quantum ego assequor, vel manifestissime apparebit, hanc phrasim, Ego dico vobis, non evincere hanc esse novam legem Evangelicam, & per consequens antiquationem legis Mosaicae quoad divortium :  cum Servator noster dum inter vivos ageret, veterem legem Mosis nec plene, nec partim sustulerit.

Certo certius est Scribas et Pharisaeos dupliciter mandata Dei violasse :  primo, observantiam et obsequium suarm traditionum magis exacte & rigide a suis exigendo, quam scripta in lege Dei mandata :  secundo, ipsa Dei mandata, per suas novas traditiones, quasique expositiones perversas corrumpendo et adulterando :  vt apparet in mandato de honorandis parentibus, de homicidio, de adulterio, de charitate, de vindicta, de odio, et de divortijs.  Primo igitur sublatae sunt per Christum, quantum potuit disputando et docendo efficere, traditiones illae seniorum.  Non enim ad aedificationem, sed ad onus inutile spectabant :  vnde illas, aniles fabulas Paulus vocat, 1. ad Tim. 1. vt docet Augustinus contra adversarium legis et Prophetarum, lib. 2. cap. 1. Pullulabant autem & oriebantur hae traditiones a recentibus Scribis et Doctoribus paulo ante adventum Christi, vt fuse et copiose ostendit Epiphanius in haeresi Ptolomaeitarum :  et Hieronymus variis in locis, in caput 8. Esaiae, in caput tertium Epistolae ad Tit. in Epistola ad Algasiam quaeistione decima :  et Irenaeus lib. 4. cap. 25. et 26. Secundo, emendataei sunt a Christo Pharisaicae depravationes, et corruptiones legum Mosaicarum, vt apparet Matth. 5. 15. veruntamen legem ipsam Mosaicam a Christo, dum humanam carnem circumgestabat, non deleri, nec antiquari, multis ijsque firmissimis rationibus potest evinci.

Primo, testatur ipse Christus Matthaei quinto, Non veni soluere legem :  hic autem si interrogat quisquam, qui id fiat, aut qua ratione constet, cum certum et exploratum sit, Christum legem sustulisse quoad ceremonialia & iudicialia eius praecepta, vnde et Divus Paulus affirmat, eum medium parietem maceriae soluisse, & legem mandatorum decreti exinanisse :  praesto est quod respondeam :  nempe Dominum dixisse se non venisse ad solvendam legem, quia non venerat vt in propria persona eam solueret, et aboleret, cum nouimus eam post Christi ascensum per Apostolos fuisse abrogatam.

Eph. 2. 14.

Secundo, iubet nos Christus a Pharisaeorum fermento cavere, Mat. 16. ver. 1. id est, a propria eorum doctrina ab ipsis adinuenta :  sed tamen iubet audire Scribas et Pharisaeos super cathedram Mosis sedentes, id est, docentes ea quae per continuas et interruptas Prophetarum & parentum successiones a Mose acceperant.

Tertio, Dominus non dicit, Mat. 5. Nisi abundauerit iustitia vestra plus quam iustitia legis & prophetarum, sed plus quam iustitia Scribarum & Pharisaeorum, omnia enim ea praecepta quae Dominus in illo capite disposuit, erant in lege & Prophetis comprehensa, sed tamen non erant apud Scribas & Phrisaeos, qui secundum legem, ea non intelligebant.

Quarto, Christus Evangelicam legem non stabilivit prius, quam animam expiraret :  tum enim tandem protulit consummatum est.  Nam Christus inter homines degens, suam promulgavit & praedicavit legem, quae tamen tum demum inciperet obligare, cum ipse vltimam exhalans animam, veterem abrogaret.  Tunc enim in ara crucis novo sacerdotio vetus aniquavit, & translato sacerdotio, tunc necesse fuit, vt ait Apostolus ad Hebraeos, ut legis translatio simul fieret :  & proinde statuunt Theologi, in ipso articulo in quo Christus animam expiravit, mortuam fuisse legem veterem, quamvis non fuerit statim mortifera.

Quinto non solum Servator noster caute & provide prospexit in omni sermone suo, ne interturbaret Judaeos, pronunciando legem Mosis vel abroatam esse, vel esse abrogandam ;  verum etiam discipuli eius, eo defuncto, tam erant faciles tam proclives in Judaeos, vel credentes, vel credituros, vt abstinerent etiam ab ommolatis, & circumcisionem non tollerent, sed potius Timotheum futurum Episcopum circumciderent, ad Rom. 7. vbi concludere potuit Apostolus, homines liberos esse a lege, & non illi diutius emancipatos, quia lex est mortua, sicut dicit uxorem liberari quando moritur vir eius, tamen ne Judaeis scrupulum aliquem inijceret, maluit invertere conclusionem, & dicere nos potius esse mortuos, quam ipsam legem, cum & hoc, & pariter illud rectissime potuerat affirmari.

Verum vt concedam Servatorem nostrum suis in sermonibus aliquando Judaeis insinuasse, se velle robur & virtutem Mosaicae legis aliquantulum infringere, & infirmare,  ( cuius sententiae in gratiam non memini me vnam in scripturis vel syllabam invenisse )  certo tamen certius est, Christum hoc loco id nec conatum esse, nec molitum ;  hic enim quae fuit Mosis dispensatio, & prima Dei institutio, indicat tantum & enarrat.

Kemnitius autem observat, legem divortij corruptam & depravatam per Scribas & Phariseos ;  inquit enim Actio divortij apud Iudaeos in eam levitatem degeneravit, ut ex quacunque causa uxores dimitterent :  Matthaeus dicit κατὰ πἀσαν ἀιτίαν, hoc est, quicquid esset, cuius poterant uxores insimulare, statim postulabant & petebant divortium :  videmus ergo Kemnitio iudice, quod non lex Mosis, sed abusus potius & corruptio Judaeorum, divortium omni in causa comprobavit :  Quid autem Servator Christus? num legem Mosis pro abusu & corruptelis Judaeorum abolevit? aut significavit dispensationem illam expirasse, & a carcere, quod aiunt, ad calcem pervenisse? Certe quidem Servator noster Scribas & Pharisaeos vel in eo confutavit satis, cum ostendit, quod illi ipsi legem eam effraenata & impudica licentia violassent, quae esset solum dispensatio, propter cordis duritiem concessa, & ab institutione matrimonij penitus aliena.  Propterea addit Kemnitius, Christus in matrimonio nihil novi instituit, sed restituit doctrinam ad primaevam institutionem :  atque ita exponit insolubilitatem matrimonij ex prima institutione, & quibus in causis sit solubile ex lege divortij.

Kem. pag. 162.

Hactenus sententiam & interpretationem meam rationibus, quasi muris munivi satis, veruntamen ea ex Matthaei & Marci collatione luculentius adhuc constabit :  inde enim intelligere possumus, Servatorem nostrum hac phrasi Ego dico vobis, legem Mosis noluisse abrogare.  Nam Marci 10. Servator quaesivit, quid Moses praecipisset quod fecit non tanquam ignorans ;   ( quis enim eum nisiqui infantissimus est, ignorantiae incusabit, in quo plenitudo omnis scientiae habitavit? )  sed vt se legis contemptorem non esse demonstraret, & vt aliam iustitionem antiquiorem, primaevam scilicet & divinam induceret.

Denique vt huic rei finem tandem aliquando imponam ;  quaecunque Christus addidit legi ea certe perfectiora erant & magis absoluta, quam ea quae vel in lege per Mosem mandata fuerant, vel ante Mosem per naturae leges instituta, qualia sunt ea quae a nonnullis consilia Evangelica vocantur :  sed post dimissam vxorem aliam superinducere, non sapit aliquam perfectionem, sed libertatem potius carnalem, & proinde verisimile est Christum illam superinductionem non addidisse.

Possum insuper multa probabilia argumenta, his  ( vti mihi videntur )  demonstrationibis, e scripturarum fontibus petitis, quam apposite addere.

Primo, dicitur Lev. 21. Sacerdos scortum, aut vile prosibulum non ducet in uxorem, nec eam quae repudiata est a marito :  videtur connumerare repudiatas inter meretrices, & sic tacite insinuare divortium fuisse tantum propter adulterium.  Quae enim ratio assignari vel excogitari potest, cur alij quidem possent, sacerdos non posset ducere repudiatam iniusta de causa, & pro voluntate viri tantummodo sepositam & abdicatam? Licuit enim sacerdoti viduam ducere, modo non esset summus sacerdos.

Secundo, 22. Deut. dicitur Si vir puellam virginem apprehendens adormieri cum ea & res ad iudicium venerit, dabit vir ille patri puellae quinquaginta sicles argenti, & habebit eam uxorem, nec poterit eam dimittere cunctis diebus vitae sua :  ratio cur dimittere non poterat, non erat quod eam iam duxerat in vxorem, tum enim licebat vxores dimittere, vt patet Deuteron :  vicesimo quarto, sed quia eam inhoneste & inordinate vitiaverant, & ipse ei infamiae labem asperserat, quam ob causam priuilegio dispensationis vir excidebat, cum postea nec infamiae, nec pessimi nominis maculam vxori inurere posset, eoquod ipse vi & impetu eam primum deturparat, & diffamarat, & in eo vim & rationem repudi irritam & inanem fecerat :  si enim alias ob causas poterat etiam eam dimittere & eliminare, credibile est hanc solam causam repudij voluisse legem illi prohibuisse, & aliarum causarum copiam fecisse, cum in vnam hanc ipse solum deliquerat.

Tertio, quoad longissime potest mens mea respicere, & inde vsque repetere, non reperio privilegium huius dispensationis aliquibus interclusum, nisi tantum illis, qui vel nondum initis nuptijs vxores vitiaverant, vel post matrimonium obsignatum, vxoribus turpissimi nominis quasi lepram & corruptelam intulerant :  vnde colligitur stuprum, & nomen pessimum fuisse solas causas divortij :  quae cum vxoribus essent illata per ipsorum maritos, in hoc amittebant privilegium repudiandi eas.  Quod fieri non potuit, si alias ob causas dimittere poterant, quarum mariti non erant conscij, Deut. 22. 19. & 29.

Quarto, dicitur Deut. 22. Si duxerit vir uxorem, & postea odio habuerit, quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, obijciens ei nomen pessimum, ut dicat patri, Non inveni filiam tuam virginem, &c.  Tollet eam pater, &c.  Vbi primum observemus nonid sufficere ad efficiendum divortium, quod vxores odio prosequimur & insectamur, nisi secundo queramus occasiones, & iustam aliquam excogitemus rationem :  deinde tertio, causa vel ratio illa sit nomen pessimum, nempe quod adultera fuerit, quo nihil turpius, nihil foedius de faemina fingi vel excogitari potest.

Quinto, asserit Augustinus quod Judaei hoc divortium expetebant ad imitationem gentilium, exemplo, inquit, gentium ad hoc invitati sunt Iudaei, verisimile igitur videtur, quod quamvis Deus illis aliquid indulgentius concederet, non tamen tantum largiretur quantum gentes vendicabant :  quemadmodum ergo cum ad exemplum gentium sacrificare Molocho voluerunt, id est Saturno, permisit eis sacrificia Deus, sed non permisit tamen immolare Molocho & c.  Eadem prorsus ratione cum divortium petierunt more gentium, credibile est Deum non tantum licentiae illis concessisse, quantum gentes vsurpabant, sed cum inter eos vulgare & vsitatum esset, Omnibus in causis ad divortium confugere sine reatu aliquo vltionis humanae, vnde & illa cui voluerit nubit, & ille quam voluerit ducit, vt testatur Augustinus, verisimile est Deum apud populum suum ad solum adulterium divortium lege restrinxisse, eo quod illud malum, cum bono matrimonij quam maxime pugnaret.

Aug. de bo. con. ca. 7. & 8.

Sexto, per tolerationem polygamiae, viri quot voluerunt ducebant, nullas autem dimittebant ;  nunc autem si et per hanc dispensationem divortij, possent etiam quot vellent dimittere, ob hoc solum quia eas odio haberent, aut quia non invenirent gratiam in oculis eorum, quantam vitae perturbationem & confusionem apud talem populum iudicabimus, tam duro & lapideo corde praeditum, tanto zelotypiae quasi oestro percitum, & tam ad omnem licentiam & libidinem luxuriantem & lascivientem? & sane vix mihi persuaderi poterit, quod homines vt vt optimae facultatis & conditionis, voluerant vnquam tot vxores, & tam numerosas, in ipsorum detrimentum & inconmodum aluisse, quando poterant propter aliquam levioris notae offensionem eas dimittere, et perpetuam seriem, & quasi ansam commutationis arripere :  quapropter vt haec confusio evitaretur, credibile est Deum adulterio solo divortium conclusisse, & eos quasi limites, vltra quos egredi non potuerant, repudio designasse.

Reliquum est vt illa argumenta diluam, quae adversus hanc opinionem insurgunt :  quod quidem onus ex eo magnopere sublevatur, quod robur eorum, & firmitas ijs scripturarum locis nititur praecipue, aut eorum ex consequentijs deducitur, quae favent nostrae opinioni :  si igitur eo modo quo exposuimus intelligantur, ex ijs promptas & expeditas responsiones nanciscamur.

Si enim opponant legem, Deut. 24. Si acciperit vir vxorem, & non invenerit gratiam in oculis eius, scribet libellum repudij, is locus intelligatur secundum literam textus in causa turpitudinis, vel foeditatis, vel nuditatis ;  quae omnia adulterium & impudicitiam significant.

Sin autem illud vrgent 2. Malachiae, Cum odio habueris, dimitte eam ;  illud est aut responsum Judaicum, vt arbitratur Hieronymus, quod Deus ibidem graviter, & aperte reprehendit ;  aut est persuasio divina, ne Judaei vxores perpetuo vexarent & cruciarent, sed potius scriberent libellum repudij :  tum autem illud divortium est faciendum propter id quod expressit Moses Deut. 24. hoc est propter adulterium solum.

Si vero in apertum afferant illud Matt. 5. 19. Ego dico vobis, quicunque dimiserit vxorem excepta causa fornicationis, facit eam moechari &c.  In promptu est quod respondeam, nempe Servatorem nostrum ijs in locis non non esse legislatorem, aut antiquatorem legis Mosaicae, sed potius ipsius interpretem aut instauratorem, eo quod haec ipsissima verba sub forma Mosaicae legis pronuntiat.

Obiectio tamen illa quae summas vires includit, haec est, Deus lege decrevit adulterium morte esse puniendum, paena igitur divortij non erat propter adulterium, sed alias ob causas, & vt voluerunt Pharisaei, διὰ πάσης ἀιτίας :  si enim morte tollerentur adulteri, divortium cum adulterio nullam habere potuit societatem aut commercium.

Verum respondeo, has leges posse simul consistere ;  Videmus enim 20. Levit. immunditiam quandam nominati, cuius qui erant rei, morte erant mulctandi :  Interficientur ambo de medio populi sui ;  de eodem tamen peccato & immunditia 15. capite tantum dicitur, Immundus erit septem diebus.

Ratio autem cur illae leges inter sedissidebant, haec fuit :  nimirum quod is qui immunditiem illam contraxerat, aut accusabatur ab alio quod commisisset, aut non accusabatur :  si accusaretur, debuit occiditam vi, quam faemina per legem, Lev. 20. si non accusaretur ab aliquo, non dabatur internecioni, sed per septem dies remansit immundus.

Sed vt pressius agam, quamvis idem peccatum diversis habitis rationibus diversimode puniatur, id quod os obstruat illi obiectioni, superiori praesertim adducto exemplo ;  vobis tamen ante oculos insuper ponam egregium quoddam & insigne discrimen, inter adulterium quod morte erat mulctandum, & id quod divortio castigandum ;  sicque plane & aperte convincam, non potuisse omnem hominem, qui vxorem in adulterio deprehenderat, paenam mortis vrgere, sed potuisse tantum libello repudij castigare.

Quod vt melius intelligatur, cognoscatis velim tres esse in scripturis diversas ac inter se repugnantes leges circa adulterium, quia tres casus, sive gradus adulterij saepius occurrunt.

Prima lex est, cum pervasit & increbuit gravis aliqua & vehemens suspicio, vir tamen nihil firmiter probare potest, sed fertur impetu quodam & oestu zelotypiae, propter levitatem quandam & immodestiam vxoris :  in hoc casu concedebatur ei lex purgationis, de qua Numerorum quinto :  nuncupatur autem zelotypiae lex :  Vir cuius vxor erraverit, &c. & hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, & testibus redargui non potest, quia non est inventa in stupro, si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra vxorem suam, quae velpolluta est, velfalsa suspicione petita, adducet eam ad sacerdotem :  &c.

Alia vero est lex, cum vir deprehenderit vxorem in culpa, & adulterium non latet eum, tamen testibus illud confirmare non potest ;  in hoc casu concedebatur divortium per libellum repudij, vt Deut. 24.

Tertia lex est, cum vir deprehenderit vxorem in stupro, & potest id coram manifeste comprobare ;  in hoc casu concedebatur mors & lapidatio.

Hos autem dissitos & discrepantes adulterij casus Hebraei ponunt ;  vnde liquido constat legem illam, quae adulterio mortem decernit, nulla ratione huic nostrae opinioni, quae divortium adulterio solo statuit, contradicere, aut obviare.

Praeterea, non poterat maritus tuto insimulare vxorem adulterij ad mortem, quamvis oculatus fuerat testis illius stupri, nisi etiam poterat in lucem & medium afferre testes certos & fideles ;  quippe quod nisi essent probationes multum lucidae, non condemnaretur vxor, & tamen vir deficiens in probatione, criminis & maleficij condemnaretur ;  quia in criminalibus qui accusat, debet se inscribere :  & non solum secundum leges humanas, sed divinam etiam, criminaliter accusans, si in probatione deliquerit, condemnatur :  vt patet Deut. 22. quare cum viri non poterant satis firmiter & aperte testibus vxoris stuprum affirmare, aliquando impellebant vxores subire aleam & limam purgationis ;  aliquando autem dimittebant per libellum repudij.

Porro hoc etiam suas habet vires in iure civili, vbi pro arbitrio suo  ( quantum ego assequor )  liceat homini agere aliqua in culpa vel criminaliter, vel civiliter, saltem cum vxor fornicatur, vir potesteam accusare de adulterio, non criminaliter ad mortem, sed civiliter ad thori & cohabitationis separationem, & lucrabitur dotem, vt est etiam extra :  de dot :  post rest.

Iansenius in sua harmonia huic opinioni apprime favet, quod scilicet licebat Judaeis propter adulterium vxoribus libellum repudij dare, & non eas legi tradere trucidandas :  nam super haec verba Mat. Ioseph vir eius cum esset iusus, & nollet eam traducere voluit occulte dimittere eam, sic ait cap. 7. Tanta videtur fuisse iustitia Iosephi, id est virtus, vt duo vellet, enmpe & consulere sibi, ne cohabitando cum adultera, videretur, favere crimini ;  & consulere coniugi, ne vituperaret eam, & paenae legis obnoxiam faceret :  atque ideo medium elegit, vt scilicet occulte dimitteret, qui modus dimittendi occulte, fuit per libellum repudij, non per exilium, vt opinatur Tostatus.  Neque enim inquit Iansenius necesse erat ei publice dare eum, neque causas repudij in eo recitare.

Jansenius. har. cap. 7.

Quibus omnibus praefatis, sic argumento respondemus, quod quamvis vxor deprehensa in adulterio, & testibus palam euicta, deberet lege Mosaica trucidari, tamen si maritus, qui vel recte conijcit, vel certo novit id stuprum esse perpetratum, contenderet id testibus declarare, & minus valeret, aut valeret plene, & tamen nollet :  sibi quam optime prospiceret, & consuleret saluti suae, si daret ei libellum repudij, & dimitteret, & sic superinduceret aliam, nullo modo vel inculcando, vel premendo illam legem, qua vxor morti adiudicabatur.

Hactenus quanta fieri potuit cum brevitate & perspicuitate confirmaui divortium Judaeis tantum licere, & id extorquente adulterio permissum esse.  Cum autem in confesso sit, ad Judaeos propter cordis duritiem spectasse solummodo, & etiam per adventum Christi funditus extirpatum esse, necesse est vt matrimonium pristinas vires colligat, & aeque solida ac sincera virtute apud nos vigeat, ac apud parentes primos sua in institutione floruit :  sic autem efficiut, vt non vinciat tantum nodo firmo & Gordiano, sed etiam vt individua vitae societate coniungat, adeo vt quamvis propter adulterium possimus vxores dimittere, nequaquam tamen valeamus ad secundas nuptias, tanquam ad novas voluptates & delicias transire.

Quanta autem incommoda, & quas tragoedias secundae ex divortio nuptiae in Respub :  invehant et importent, quid opus est vt ipse vrgeam, cum eas omnino illicitas esse, argumentis  ( vti mihi videtur )  firmissimis prius demonstraverim? Veruntamen quanta incommoda secundas nuptias sequantur & quasi ancillentur, ex Augustino de adulterinis coniugijs discamus :  et etiam ex ipsis eorum iudicijs, qui eas licere quidem, minime tamen expedire censuerunt :  cum tamen si probarem  ( id quod leviet nullo negotio praestare possem )  eas nunquam expedire Christianae Repub. et nulli exmedire Christiano homini, inde sane efficerem, eas nec licere verbo divino, nec approbari.

Iam vero si hoc parum, quod parum ornate et minus forsan explicate dixerim, verum et verbo divino consonum videbitur, certe quidem Ecclesiam difficillima et subardua qaestione, Rempub. autem maximis malis liberabit :  sin vero exile quiddam & ieiunum apud doctos habebitur, nihil tamen vim aut virtutem quaestionis infirmabit, eo quod vnicum solummodo, et fortasse inusitatum argumentum authoritati antiquorum, et Ecclesiae iudicio addiderim.  Quicquid vero vel in hac causa, vel in re alia quacunque aliquando dixero, si in eo parum soliditatis, aut aliquid offensionis subesse videbitur, humiliter me judicio huius Christianissimae Anglicanae Ecclesiae subijcio :  et si extiterit aliquis, qui vel privatim, vel publice detexerit et deterserit errorem meum, cum quasi lumen praetulerit menti meae, alacriter quidem et expedite errori meo valedicam, nec ad eum tanquam ad columnam diutius adhaerescam.

Finis.